QUIS USQUE AD LUDUM ULTIMUM PROGREDIETUR?
Germania:Asia III - II (I-I)
acies Germaniae:
Levir - Trucidator, Fridericus maior, Mertisager, Claudus - Rudolfus (XLVI. Fringillus), Aestusmontes - Follacus, Suesascensor, Podolscus - Closus (XC+II. Ianifilius)
acies Asiae:
Rusticus - Saburius, M. Aurelius, Caelestis Opinio, Imperator - M. Toral, Altesumma - Fossa (XC+II. Copia), Aeanus (LXXXI. Dies Natalis), Fortuna (LXXXV. Caelimare) - Semis
portae:
0-I Fortuna (XXII. Fossa)
I-I Suesascensor (XXVI. Podolscus)
II-I Closus (LXXIX. Claudus)
II-II Semis (LXXXVI. Sabrius)
III-II Claudus (XC. Aestusmontes)
commentarii:
ecce gregem Asiae! primo tempore melius agebant et Germaniae portae saepius periculo fuerunt quam Germani Asiae. tamen utraque acies unam portam assecuta est. Asia per Fortunam, Germania per Suesascensorem, qui potestate prima Germaniae usus est adiutore Podolsco. etiam secundo tempore lusores eandem speciem praebebant: putares gregem asiae Germaniam vincere posse. nihilominus pediludium suas ipsas leges sequitur: unam regulam Britanni, qui olim ludum invenerant instituerantque, dicunt esse, quod alii pediludant, Germania vincat. sic evenit: Asiae grex fortiter nonnullos impetus fecit Germanis magis et magis perturbatis Leoneque imperatore iratissimo. tum etiam deis ludus Germanorum displicet: Iuppiter ipse fulmina iecit et currente Vindobonae destructo prohibuit, quominus spectatores domi Germanos peius ludentes videre possent. at paulo post, cum Germani sine consilio circumstare viderentur, minuto LXXIX. Rusticus infeliciter et temere portam suam reliquit, Closus follem a Claudo missum capite ad portam vacuam misit: II-I. cum omnes nunc Germaniae victoriam exspectarent, subito per latus dextrum lusores Asiae perruperunt, Sabrius follem ad Semim transtulit, qui velocius Mertisagro currens aequationem assecutus est quoque Leviro speciem malam praebente. at dei pediludii Germani esse videntur: paucis minutis post Claudus accurate velocissimeque per latus sinistrum volans follem ad Aestusmontes misit, iterum recepit et praeter Rusticum infelicem in portam ingessit. paulo post ludus finitus est. Germani nunc Vindobonam profecturi sunt, Asia in lacrimarum vallem mergit.
Slavi:Hispania 0 - III (0-0)
acies Slavorum:
Acinus- Scirpus, Annicus, Circus, Ignavus - Semicus - Cyrianus, Septimus (LVI. Bilabris), Sencus (LVII. Syrus) - Arsacus - Paulosarius
acies Hispaniae:
Casilla - Sergius Ramus, Pullus, Maecenas, Caputvilla - Seneca - Silva, Iniesta, Xavius (LXIX. Alosos)- Turris (LXIX. Guisa), Villa (XXXV. Fabergasus)
portae:
0-I Xavius (L. Iniesta)
0-II Guisa (LXXIII. Fabergasus)
0-III Silva (LXXXII. Fabergasus)
commentarii:
secundo tempore paene perfectissime ludentes Hispani plus quam merito ludum ultimum assecuti sunt. per viginti et unum ludos nemo Hispaniam vincere potuerat, hoc ludo Slavi - ut iam duabus septimanis ante - devicti sunt a Hispanis. primo quidem tempore ita pluerat, ut omnes cautius et inaccuratius quam solent luderent, cum Slavi se vix Hispaniae defensores praeterire iam sentirent; tamen Paulosarius bonam potestatem portae assequendae habuit, sed Casilla suam aciem servavit. initio temporis secundi omnia mutata: Hispani iterum atque saepius per aciem Slavorum defatigatorum perrumpebant, follis arte perfecta inter Hispanos gyrabat et post primam portam elegantissime ab Inesta praeparatam et a Xavio confectam pauci dubitaverunt, quin Hispaniam post viginti et quattuor annos iterum ludum ultimum principatus intrare liceret. ita accidit: Fabergasus bis follem perpolite ad Guisam vel Silvam misit, qui ambo misero Acino nullam spem agendi reliquerunt. Iniesta, Xavius, Silva et Fabergasus sine dubio se optimos lusores medios huius principatus praebebant. hancne aciem Germanii excipere possint an Hispani post annos quadraginta et quattuor denuo triumphum agant, eo tempore dei soli sciunt.